anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit
in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee
fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus
docuit eum Ioiada sacerdos
verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et
adolebat in excelsis incensum
dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae
inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur
pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui
inferunt in templum Domini
accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent
sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione
igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non
instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi
vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens
eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo
amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad
instaurationem templi reddite eam
prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a
populo et instaurare sarta tecta domus
et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque
foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram
ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui
custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum
Domini
cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio
ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et
numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini
et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum
qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in
fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo
Domini
et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et
ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur
instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa
ad muniendam domum
verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi
Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et
argenteum de pecunia quae inferebatur in templum Domini
his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur
templum Domini
et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam
ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam
pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non
inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat
tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth
cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem
quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae
consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges
Iuda et quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri
potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque
Azaheli regi Syriae et recessit ab Hierusalem
reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se
percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela
Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer
servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum
cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius
eius pro eo